- ERIPHYLE
- ERIPHYLEuxor Amphiarai, Adrasti soror, quae accepto a Polynice aureo monili, maritum latentem, ne ad bellum Thebanum ubi se moriturum sciebat, proficisci cogeretur, Adrasto prodidit. Quam uxoris perfidiam aegre ferens filio Alcmaeoni in mandatis reliquit, ut accepto primo mortis suae nuntio, matrem interficeret, quod et ille in patris ultionem adimplevit. Iuv. Sat. 6. l. 11. v. 654.Occurrent multae tibi Belides, atque Eriphylae.Virg. Aen. l. 6. v. 445.His Phraedram, Procrinque locis, maestamque Eriphylen.Cic. contra Verrem: Eriphylam accepimus in fabulis eâ fuisse cupiditate, ut cum vidisset monile ex auro, ut opinor, et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri prodiderit. Idem l. 1. de Iuvent. Mulierum gemus avarum est, nam Eriphyle auro viri vitam perdidit. Prop. l. 3. Eleg. 13. v. 59. de Puellarum avaritia.Tu quoque ut aur atos gereresEriphyla lacertos,Dilapsis nusquam est Amphiaraus equis.Idem l. 2. Eleg. 16. ad Cynthiam v. 29.Aspice quid donis Eriphyla invenit amaris.Hinc Eriphylaeus adiect. Stat. Theb. l. 4. v. 211.Sic Eriphylaeos aurum fatale penatesIrrupit scelerumque ingentia semina movit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.